- SUPERBIA
- SUPERBIAin corde nascitur, in superciliis sedem habet. Plin. l. 11. c. 37. Haec (Supercilia) maxime indicant fastum. Superbia aliubi conceptaculum, sed hic sedem habet. In corde nascitur; huc subit, hic pendet. Nihil altius simul abruptiusque invenit in corpore, ubi solitaria esset. Subiacent oculi, pars corporis pretiosissima, et qui lucis usu vitam dustinguant a morte. Unde Supercilia membrum non contemnendum humani corporis, dicere solebat Demetrius Peripatet. teste Laertiô l. 5. eo quod possit ὅλῳ ἐπισκοτῆσαι τῷ βίῳ, toti vitae caliginem offundere. Utpote cum Superbia, ibi residens, omnes reliquas virtutes inquinet, Claudian. de 4. Consulat. Honorii, v. 304.Inquinat egregios adiuncta Superbia mores,Inprimis vero eam superbiam Diis exosam rebantur Veteres quum quis rebus secundis nimium efferretur. Unde illis religio maxima fuit, secundâ fortunâ nec animum extollere, nec dictis factisque aliquid invidiosum prae se ferre. Hinc Statius Theb. l. 2. v. 689.——— Iam pone modum, nimiumque secundisParce Diis: huic una fides optanda labori:Fortunâ satis usus, abi ———Qua de re vide Casp. Barthium Animadv. ad hunc Poetam Thebaid. l. 9. v. 814. At de colore Superbia austeritas est. Unde superbia candoris, apud Vitruvium: Graece ἡ βαθύτης τῆς λευκότητος, l. 7. c. 3. et superbia lapillorum, apud Tertullian. de Habit. mul. de quibus proin etiam improbitatis vox usurpata. Nempe excellentemillum et eminentem, et super coeteros omnes colores vividum fulgentemque improbum appellârunt, quasi superbum et coeteros colores infra se positos praegravantem: Galli altum colorem, ut et Germani, vocant. Inprimis autem purpureus sic dictus. Virg. l. 1. Aen. v. 643.Arte laboratae vestes, ostrôque superbô.Hinc arrogantes lacernae purpureae Martiali, l. 5. Epigr. 8. extr.Illas purpureas et arrogantesIussit surgere Lectius lacernas etc.Vide Salmas. ad Spartian. in Pescennio Nigro, c. 6. et supra in voce Improbus color, nec non in Austerus, alibique passim, ut alias vocis notiones omittam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.